- FLACCIANI
- FLACCIANIin turbis Ubiquitisticis praet. sec. in Saxonia alibiqueve exoritis, Philipp istis oppisiti, dicebantur, qui Ubiquitatem corporis christi asserbenat; nomen nacti a flaccio Illyrico, viro alias docto, qui Brentio, Wigendo, Osiandro aliisqueve iunctis, sententiam Ioh. Westphali Pastoris Hamburgensis A. C. 1552. de Ubiquitate, ommprasentia et omnipotentia Corporis chrisit, adeoque de transfusione proprietatum Naturae Divinae in Humanam, per Unionem hypostaticam, acerrime propugnare coepit. Quia autem Academia Wittenbergensis Phil. Melanchthonis sententiam tuebatur, hinc Flaccianorum in illam indignatio, qui tantum apud Augustum Saxoniae Electorem effecêrunt, ut gravis in Philippistas h. e. Melanchthonis sectatores, persecutio mata ist. Certe, inde usque ab Arianorum temporibus, verba sunt G. Hornii Hist. Eccl. non sxit maior contra Ecclesiam Orthodoxam suror, quam Ubiquitisticus et Flaccianus illus temporis vide Samuelem Diest. Controvers. Evangel. libb. 2. ut et infra in voce Philippistae, it. ubi de Ubiquitatis Controversia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.